Sacerdotem Christi Martinum cuncta per orbem

Folio: 
327v
Sequence: 
1
Office: 
MASS
Genre: 
Cantus ID: 
ah53181
Feast: 
Full text: 
Sacerdotem Christi Martinum cuncta per orbem canat ecclesia pacis catholicae atque illius nomen omnis hereticus fugiat pallidus Pannonia laetetur alitrix tanti juvenis Italia exsultet alitrix talis filii et galliae trina divisio sacro certent litigio cujus esse debeat praesul sed pariter habere se patrem omnes gaudeant turoni soli ejus corpus foveat huic francorum atque germaniae plebs omnis plaudat quibus vivendum invexit dominum in sua veste hic celebris est aegypti partibus graeciae quoque cunctis sapientibus sui impares se Martini meritis sentiunt quoque ejus medicamine nam febre sedat daemonesque fugat paralytica membra glutinat et mortuorum sua prece trium reddit corpora vitae pristinae hic ritus sacrilegos destruxit et ad Christi gloriam dat ignibus ydola hic nudis mysteria brachiis conficiens praeditus est caelesti lumine hic oculis ac manibus in caelum et totis viribus suspensus terrena cuncta respuit ejus ori numquam Christus abfuit sive justitia ut quidquid ad veram vitam pertinet igitur te cuncti poscimus o sancte Martine ut qui multa mira hic ostendisti etiam de caelo gratiam Christi nobis supplicatu tuo semper infundas

Concordances in the Cantus Index network