* Ave fuit prima salus Qua vincitur

Folio: 
294
Sequence: 
1
Office: 
MASS
Full text: 
* Ave fuit prima salus Qua vincitur hostis malus; Remordet culpa noxia; Juva nos. Ave Maria. MARIA dum salutaris Ab angelo sic vocaris Nomen tuum demonia Repellit. Ave Maria. GRATIA sancti spiritus Fecundavit te penitus; Graciarum nunc premia Da nobis. Ave Maria. PLENA tu es virtutibis Pro cunctis celi civibus; Virtutes et auxilia Presta nunc. Ave Maria. DOMINUS ab inicio Destinavit te filio; Tu es mater et filia Prefelix. Ave Maria. TECUM letantur angeli Et exultant archangeli, Celi celorum curia, O dulcis. Ave Maria. BENEDICTA semper eris In terris et in superis; Tibi nullus in gloria Compar est. Ave Maria. TU cum deo coronaris Et veniam servis paris; Fac nobis detur venia Precibus. Ave Maria. IN gentes movent prelia, Mundus, caro et demonia; Sed defende nos, O pia, O clemens. Ave Maria. MULIERIBUS omnibus Repleris summis opibus; Reple nos tua gracia. Ave Maria. Ave Maria. ET post partum velut prius Virgo manens et filius Descendit sicut pluvia In vellus. Ave Maria. BENEDICTUS sit filius Adjutor et propicius; Adjutrix et propicia Sis nobis. Ave Maria. FRUCTUS tuus tam amavit Quod in te nos desponsavit Ut parentum obprobria Deleret. Ave Maria. VENTRIS claustrum bajulavit Jesum qui nos sorde lavit; Hunc exores voce pia Pro nobis. Ave Maria. TUI viroris speculum Clarifica hoc seculum; Viciorum flagicia Purga nos. Ave Maria. JESUS salvator filius Perducat nos superius Ubi regnas in gloria Meritis. Ave Maria. AMEN est finis salutis; Vocem aperiens mutis Celi portas et gaudia Aperi nobis. Ave Maria.
Notes: 
Four-part polyphony

Concordances in the Cantus Index network