Mittitur archangelus fidelisAd Mariam virginem

Folio: 
299
Sequence: 
1
Office: 
MASS
Full text: 
Mittitur archangelus fidelis Ad Mariam virginem de coelis, Antiquis quae latuere velis, Vox haec patefecit Gabrielis. Ingressus hic nuntiat amoena, Ave, Inquit, gratia tu plena, Heres manet In te vitae vena, Inter omnes femina serena. Cujus ex sermone fit turbata, Cogitabat, cur sic sit affata, Stupet virgo, quod sit salutata Voce prius nunquam usitata. Ne timeas, Inquit, o Maria, Dominus nam tecum exstat dia, Altissimi filium tu quia Gignis et vocabis hunc Messia. Quomodo, legate arcanorum, Pariam nunc regem angelorum, Conjugis non novi viri thorum, Virgini hoc exstat Indecorum. Almi sancti spiritus radius Obumbrabit, virgo, tuos sinus, Ex te enim exiet dominus, Ab aeterno genitus filius. Ecce dei humilis ancilla, Fiat verbum, quod dicis, In Illa, In me sistunt vates et sibylla Per me ruit Evae necis scylla. Laetentur christicolae soluti Pharaonis vinculis versuti, Liberi deserviant virtuti, Mundi pompam calcantes polluti.
Notes: 
Cantio

Concordances in the Cantus Index network