Sacris sollemniis juncta sint gaudia et

Folio: 
077v
Sequence: 
1
Office: 
V
Genre: 
Cantus ID: 
830301
Mode: 
3
Full text: 
Sacris sollemniis juncta sint gaudia et ex praecordiis sonent praeconia recedant vetera nova sint omnia corda vota et opera | Noctis recolitur cena novissima qua Christus creditur agnum et azyma dedisse fratribus juxta legitima priscis indulta patribus | Hoc sacrificium Christus instituit cujus officium committi voluit solis presbyteris quibus sic congruit ut sumant et dent ceteris | Panis angelicus panis fit pauperum dat panis caelicus figuris terminum o res mirabilis manducat dominum pauper servus et humilis | Te trina deitas unaque poscimus ut nos sic visitas sicut te colimus per rectas semitas duc nos quo tendimus ad lucem quam inhabitas

Concordances in the Cantus Index network