Error message

Deprecated function: The each() function is deprecated. This message will be suppressed on further calls in _menu_load_objects() (line 579 of /data/web/virtuals/9165/virtual/www/domains/cantusbohemiae.cz/includes/menu.inc).

Cantemus cuncti melodum nunc alleluia in

Folio: 
117r
Sequence: 
1
Office: 
V
Genre: 
Cantus ID: 
830058
Mode: 
1
Full text: 
Cantemus cuncti melodum nunc alleluia in laudibus aeterni regis haec plebs resultet alleluia hoc denique coelestes chori centent in altum alleluia hoc beatorum per prata paradisiaca psallat concentus alleluia quin est astrorum micantia luminaria jubilent altum alleluia nubium cursus ventorum volatus fulgurum coruscatio et tonitruum sonitus dulce consonent simul alleluia fructus et undae imber et procellae tempestas et serenitas cauma gelu nix prunae saltus nemora pangrant alleluia hinc variae volucres creatorem laudibus concinite cum alleluia ast illic respondeant voces altae diversarum bestiarum alleluia istinc montium celsi vertices sonent alleluia hinc vallium profunditates saltent alleluia tu quoque maris jubilans abysse dic alleluia nec non terrarum molis immensitates alleluia nunc omne genus humanum laudans exultet alleluia et creatori grates frequentans consonet alleluia hoc denique nomen audire jugiter delectatur alleluia hoc etiam carmen coeleste comprobat ipse Christus alleluia nunc vos socii cantate laetantes alleluia et vos pueruli respondete semper alleluia nunc omnes canite simul alleluia domino alleluia Christo pneumatique alleluia laus Trinitati aeternae in babtismo domini quae clarificatur Hinc canamus alleluia

Concordances in the Cantus Index network