Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum

Folio: 
037r
Sequence: 
1
Office: 
MASS
Genre: 
Cantus ID: 
g00523
Full text: 
Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum Et laudabilis et gloriosus in saecula Et benedictum nomen gloriae tuae quod est sanctum Et laudabile et gloriosum in saecula Benedictus es in templo sancto gloriae tuae Et laudabilis et gloriosus in saecula Benedictus es super thronum sanctum regni tui Et laudabilis et gloriosus in saecula Benedictus es super sceptrum divinitatis tuae Et laudabilis et gloriosus in saecula Benedictus es qui sedes super Cherubim intuens abyssos Et laudabilis et gloriosus in saecula Benedictus es qui ambulas super pennas ventorum et super undas maris Et laudabilis et gloriosus in saecula Benedicant te omnes Angeli et Sancti tui Et laudent te et glorificent in saecula Benedicant te caeli terra mare et omnia quae in eis sunt Et laudent te et glorificent in saecula Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto Et laudabili et glorioso in saecula Sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum Amen Et laudabili et glorioso in saecula Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum Et laudabilis et gloriosus in saecula

Concordances in the Cantus Index network