Sanctorum meritis inclyta gaudia pangamus socii
Source:
Folio:
913
Sequence:
1
Office:
V
Genre:
Cantus ID:
008390.2
Feast:
Full text:
Sanctorum meritis inclyta gaudia pangamus socii gestaque fortia nam gliscit animus promere cantibus victorum genus optimum | Hii sunt quos retinens mundus inhorruit ipsum nam sterili flore pro aridum sprevere penitus teque secuti sunt rex Christe bone caelitus | Hii pro te furias atque ferocia calcarunt hominum saevaque verbera cessit his lacerans fortiter ungula nec carpsit penetralia | Caeduntur gladiis more bidentium non murmur resonat non querimonia sed corde tacito mens boni conscia conservat patientiam | Quae vox quae poterit lingua retexere quae tu martyribus munera praeparas rubri nam fluido sanguine laureis ditantur bene fulgidis | Te summa deitas unaque poscimus ut culpas abluas noxia subtrahas des pacem famulis nos quoque gloriam per cuncta tibi saecula | Amen