Domine miserere nostri te enim exspectavimus
Source:
Folio:
921
Sequence:
3
Office:
X
Genre:
Cantus ID:
a07512
Full text:
Domine miserere nostri te enim exspectavimus esto bracchium nostrum in mane et salus mea in tempore tribulationis. A voce angeli fugierunt populi et ab exaltatione tua dispersae sunt gentes. Et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur bruchus velut cum fossae plenae fuerint de eo. Magnificatus est Dominus quoniam habitavit in excelso implevit Sion judicio et justitia et erit fides in temporibus suis. Divitiae salutis sapientia et scientia timor Domini ipse est thesaurus ejus. Ecce videntes clamabunt foris angeli pacis amare flebunt. Dissipatae sunt viae cessavit transiens per semitam irritum factum est pactum projecit civitates et non reputavit homines. Luxit et elanguit terra confusus est Libanus et absorbuit et factus est Saron sicut desertum et concussa est Basan et Carmelus. Nunc exsurgam dicit Dominus nunc et exaltabor et nunc sublevabor fortitudinem meam.
Rubrics:
Cantica in dominicis diebus.